- RESTIO et RESTIARIUS
- RESTIO et RESTIARIUSdifferunt ut Linteo et Lintearius, Optimae Gloss. Lintearius, ὀθονοπώλης linteo, λίνυφος. Sic Lintearius pro linteae vestis negotiatore, l. 7. Cod. de excus. mun. Linteo vero est, qui lintea conficit et texit. Similiter in Glossis Restio, χοινιοπλόκος est; Restiarius, χοινιοπώλης ille qui restes conficit, hic mercator seu negotiator, qui vendit. Non defuêre tamen ex antiquis Grammaticis, qui in contraria omnia irent, et Lintearios ac Restiarios acciperent pro iis qui faciunt, Linteones et Restiones, pro mercatoribus. Quam in rem vide Salmas. ad flav. Vopisc. in Saturnino, c. 8. Videntur autem Restiones interr vilissimos olim habiti, unde M. Antonius libertinum proavum restionem Augusto exprobrâsse legitur, apud Sueton, in eo, c. 1. Et apud Graecos ἱμονιοςτρόφου μέλη, restionis cantilenae, Proverb. de cantilenis hominis vilis et ἐυτελοῦς. Gratianus vero Valentiniani Aug. pater funarius dictus est: quia funes venales circum ferebat etc. Vide Casaubon. ad Suet.d. l.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.